# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.188-189

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.188 to 1.189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.188

margaritas praeterea legunt in litoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac pyropos quoque; neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt. his ornant infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus ornamentis gloriantur, ac superbiunt; sic ubi plusculum accreuit aetatis, cum animaduertunt eiusmodi nugis non nisi pueros uti, nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore deponunt. non aliter ac nostri pueri, cum grandescunt nuces, bullas, et pupas abiiciunt. itaque haec tam diuersa ab reliquis gentibus instituta, quam diuersas itidem animorum affectiones pariant, numquam aeque mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit. uenerunt hi Amaurotumdum ego aderamet quoniam magnis de rebus tractatum ueniebant, aduentum eorum terni illi ciues, ex qualibet urbe praeuenerant, sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso uestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse, aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo uenire consueuerant. at Anemolii, quod longius aberant, ac minus cum illis commercii habuerant, cum accepissent, eodem omnes, eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non utebantur, ipsi etiam superbi magis, quam sapientes, decreuerunt apparatus elegantia, deos quosdam repraesentare, et miserorum oculos Utopiensium, ornatus sui splendore praestringere. itaque ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes uestitu uersicolori, plerique serico, legati ipsinam domi nobiles erantamictu aureo, magnis torquibus, et inauribus aureis, ad haec anulis aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis ac gemmis affulgebant, omnibus postremo rebus ornati, quae apud Utopienses, aut seruorum supplicia, aut infamium dedecora, aut puerorum nugamenta fuere. itaque operae pretium erat uidere, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum Utopiensium uestitunam in plateis sese populus effuderatcontulere. contraque non minus erat uoluptatis considerare quam longe sua eos spes expectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea existimatione aberant, quam se consecuturos putauerant. nempe Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam paucis, qui alias gentes aliqua idonea de causa inuiserant, totus ille splendor apparatus pudendus uidebatur, et infimum quemque pro dominis reuerenter salutantes, legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro seruis habitos, sine ullo prorsus honore praetermiserunt. quin pueros quoque uidisses, qui gemmas ac margaritas abiecerant, ubi in legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac latus fodere. en mater, quam magnus nebulo margaritis adhuc et gemmulis utitur, ac si esset puerulus! at parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor quispiam e morionibus legatorum. alii catenas illas aureas reprehendere, utpote nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile seruus infringere, tam laxas rursus, uti cum fuerit libitum possit excutere, et solutus ac liber quouis aufugere.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
