# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.199-202

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.199 to 1.202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.199

uitam ergo iucundam inquiunt, id est uoluptatem tamquam operationum omnium finem, ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto uiuere, uirtutem definiunt. at cum natura mortales inuitet ad hilarioris uitae mutuum subsidiumquod certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut solus naturae curae sit, quae uniuersos ex aequo fouet, quos eiusdem formae communione complectitureadem te nimirum iubet etiam atque etiam obseruare, ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda. seruanda igitur censent non inita solum inter priuatos pacta, sed publicas etiam leges, quas aut bonus princeps iuste promulgauit, aut populus, nec oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis uitae commodis, hoc est materia uoluptatis, communi consensu sanxit. iis inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est; publicum praeterea, pietatis; sed alienam uoluptatem praereptum ire, dum consequare tuam; ea uero iniuria est, contra tibi aliquid ipsi demere, quod addas aliis, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, quod ipsum numquam tantum aufert commodi, quantum refert. nam et beneficiorum uicissitudine pensatur, et ipsa benefacti conscientia, ac recordatio caritatis eorum et beneuolentiae quibus benefeceris, plus uoluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti. postremoquod facile persuadet animo libenter assentienti religiobreuis et exiguae uoluptatis uicem, ingenti ac numquam interituro gaudio rependit deus. itaque hoc pacto censent, et excussa sedulo et perpensa re omnes actiones nostras, atque in his uirtutes etiam ipsas, uoluptatem tandem uelut finem, felicitatemque respicere. uoluptatem appellant omnem corporis animiue motum statumque, in quo uersari natura duce delectet. appetitionem naturae, non temere addunt. nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales uanissima conspiratione confingunttamquam in ipsis esset perinde res ac uocabula commutareea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, uel eo quod quibus semel insederunt, ne ueris ac genuinis oblectamentis usquam uacet locus, totum prorsus animum falsa uoluptatis opinione praeoccupant. sunt enim perquam multa, quae cum suapte natura nihil contineant suauitatis, immo bona pars amaritudinis etiam plurimum, peruersa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum uoluptatibus habeantur; uerum etiam inter praecipuas uitae causas numerentur.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
