Latin
1.203 to 1.205
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.203-205
Not analysed yet
in hoc adulterinae uoluptatis genere, eos collocant, quos ante memoraui, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi uidentur. qua una in re, bis errant. neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se. cur enim si uestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at illi tamen tamquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, et sibimet quoque pretii credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem uilius uestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, uelut suo iure exigunt, et praetermissi negligentius indignantur. at hoc ipsum quoque, uanis et nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiae est! nam quid naturalis et uerae uoluptatis affert nudatus alterius uertex, aut curuati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim leuabit! in hac fucatae uoluptatis imagine, mirum quam suauiter insaniunt ii qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series diuesneque enim nunc aliud est nobilitashabita sit, praesertim in praediis, nec pilo quidem minus sibi nobiles uidentur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi obligurierint. his adnumerant eos qui gemmis ac lapillisut dixicapiuntur, ac dii quodammodo sibi uidentur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in pretio; sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant. immo ne sic quidem, nisi adiurato uenditore, et praestanti cautionem, ueram gemmam ac lapidem uerum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, ueri loco adulterinus imponat. at spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a uero! uterque ex aequo ualere debet, tibi, non minus hercle quam caeco.