# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.206-207

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.206 to 1.207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.206

quid ii qui superfluas opes adseruant, ut nullo acerui usu, sed sola contemplatione delectentur, num ueram percipiunt; an falsa potius uoluptate luduntur! aut hi qui diuerso uitio, aurum quo numquam sint usuri, fortasse nec uisuri amplius, abscondunt, et solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis et omnium fortasse mortalium, telluri reddere! et tu tamen abstruso thesauro, uelut animi iam securus laetitia gestis. quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an saluum fuisse! utroque certe modo tantumdem usus ad te peruenit, ad has tam ineptas laetitias, aleatoresquorum insaniam auditu, non usu cognouereuenatores praeterea, atque aucupes, adiungunt. nam quid habet, inquiunt, uoluptatis, talos in alueum proiicere, quod toties fecisti, ut si quid uoluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae suauitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior uoluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam cum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet. at si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius mouere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a ualidiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum. itaque Utopienses totum hoc uenandi exercitium, ut rem liberis indignam, in laniosquam artem per seruos obire eos supra diximusreiecerunt. infimam enim eius partem esse uenationem statuunt, reliquas eius partes et utiliores et honestiores ut quae et multo magis conferant, et animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, cum uenator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi uoluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestiis, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae uoluptatis usu defluere.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
