# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.23-24

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.23 to 1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.23

bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen cum otio meo negotium facesserem, publicam rem nihil promoueam. primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studiisquorum ego neque peritiam habeo, neque desiderolibentius occupantur, quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas noua sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent. praeterea quicumque regibus a consilio sunt, eorum nemo est, qui non aut uere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere uidetur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur et supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem gratiae, student assentatione demereri sibi. et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inuenta blandiantur. sic et coruo suus arridet pullus, et suus simiae catulus placet. quod si quis in illo coetu uel alienis inuidentium, uel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut aliis temporibus factum legit, aut aliis fieri locis uidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, et post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio. si cetera destituant, tum huc confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus, itaque hoc dicto ueluti egregie perorata re considunt. tamquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo animo ualere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus. itaque in haec superba, absurda, ac morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
