# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.230-233

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.230 to 1.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.230

idque tanto maiore studio fuit curandum quod et soli illarum orbis plagarum singulis sunt contenti coniugibus; et matrimonium ibi haud saepe aliter, quam morte soluitur; nisi adulterium; in causa fuerit, aut morum non ferenda molestia. nempe alterutri sic offenso facta ab senatu coniugis mutandi uenia; alter infamem simul ac caelibem perpetuo uitam ducit. alioquin inuitam coniugem, cuius nulla sit noxa repudiare, quod corporis obtigerit calamitas, id uero nullo pacto ferunt; nam et crudele iudicant, tum quemquam deseri, cum maxime eget solatio, et senectuti, cum et morbos afferat et morbus ipsa sit; incertam atque infirmam fidem fore. ceterum accidit interdum ut cum non satis inter se coniugum conueniant mores repertis utrique aliis quibuscum sperent se suauius esse uicturos amborum sponte separati; noua matrimonia contrahant, haud absque senatus authoritate tamen, qui nisi causa per se atque uxores suas diligenter cognita; diuortia non admittit. immo ne sic quidem, facile. quod rem minime utilem sciunt firmandae coniugum caritati, facilem nouarum nuptiarum spem esse propositam. temeratores coniugii grauissima seruitute plectuntur, et si neuter erat caelebs, iniuriam passiuelint modorepudiatis adulteris coniugio inter se ipsi iunguntur alioquin quibus uidebitur. at si laesorum alteruter erga tam male merentem coniugem; in amore persistat; tamen uti coniugii lege non prohibetur si uelit in opera damnatum sequi; acciditque interdum ut alterius poenitentia alterius officiosa sedulitas miserationem commouens principi, libertatem rursus impetret. ceterum ad scelus iam relapso nex infligitur. ceteris facinoribus nullam certam poenam lex ulla praestituit; sed ut quodque atrox, aut contra uisum est; ita supplicium senatus decernit. uxores mariti castigant, et parentes liberos; nisi quid tam ingens admiserint; ut id publice puniri, morum intersit. sed fere grauissima quaeque scelera seruitutis incommodo puniuntur, id siquidem et sceleratis non minus triste; et reipublicae magis commodum arbitrantur, quam si mactare noxios et protinus amoliri festinent. nam et labore quam nece magis prosunt, et exemplo diutius alios ab simili flagitio deterrent. quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, tum demum uelut indomitae beluae. quos cohercere carcer et catena non potest, trucidantur. at patientibus non adimitur omnis omnino spes; quippe longis domiti malis si eam poenitentiam prae se ferant, quae peccatum testetur magis eis displicere quam poenam, principis interdum praerogatiua; interdum suffragiis populi, aut mitigatur seruitus aut remittitur.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
