# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.234-239

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.234 to 1.239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.234

sollicitasse ad stuprum nihilo minus quam stuprasse periculi est. in omni siquidem flagitio certum destinatumque conatum aequant facto. neque enim id quod defuit ei putant prodesse debere; per quem non stetit; quominus nihil defuerit. moriones in delitiis habentur, quos ut affecisse contumelia magno in probro est, ita uoluptatem ab stultitia capere non uetant. siquidem id morionibus ipsis maximo esse bono censent, cuius qui tam seuerus ac tristis est ut nullum neque factum neque dictum rideat ei tutandum non credunt, ueriti ne non satis indulgenter curetur ab eo, cui non modo nulli usui, sed ne oblectamento quidemqua sola dote ualetfuturus esset. irridere deformem aut mutilum, turpe ac deforme non ei, qui ridetur, habetur, sed irrisori qui cuiquam quod in eius potestate non erat ut fugeret, id uitii loco stulte exprobret. ut enim formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, sic adiumentum ab fucis quaerere infamis apud illos insolentia est. usu enim ipso sentiunt, quam non ullum formae decus uxores aeque ac morum probitas et reuerentia commendet maritis. nam ut forma nonnulli sola capiuntur, ita nemo nisi uirtute atque obsequio retinetur. non poenis tantum, deterrent a flagitiis, sed propositis quoque honoribus ad uirtutes inuitant, ideoque statuas uiris insignibus et de republica praeclare meritis in foro collocant, in rerum bene gestarum memoriam, simul ut ipsorum posteris maiorum suorum gloria calcar et incitamentum ad uirtutem sit. qui magistratum ullum ambierit exspes omnium redditur. conuiuunt amabiliter, quippe nec magistratus ullus insolens, aut terribilis est; patres appellantur; et exhibent. iisdem defertur; ut debet; ab uolentibus honor; non ab inuitis exigitur. ne principem quidem ipsum, uestis aut diadema, sed gestatus frumenti manipulus discernit, ut pontificis insigne est praelatus cereus.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
