Latin
1.240 to 1.243
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.240-243
Not analysed yet
leges habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae. quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque uolumina, non infinita sufficiunt. ipsi uero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quouis possint intelligi. porro causidicos; qui causas tractent callide; ac leges uafre disputent; prorsus omnes excludunt. censent enim ex usu esse; ut suam quisque causam agat; eademque referat iudici; quae narraturus patrono fuerat. sic et minus ambagum fore et facilius elici ueritatem. dum eo dicente; quem nullus patronus fucum docuit; iudex solerter expendit singula; et contra uersutorum calumnias simplicioribus ingeniis opitulatur. haec apud alias gentes; in tanto perplexissimarum aceruo legum difficile est obseruari. ceterum apud eos unusquisque est legis peritus. nam et suntut dixipaucissimae; et interpretationum praeterea ut quaeque est maxime crassa; ita maxime aequam censent. nempe cum omnes legesinquiuntea tantum causa promulgentur; ut ab iis quisque sui commonefiat officii; subtilior interpretatio paucissimos admonetpauci enim sunt qui assequanturcum interim simplicior ac magis obuius legum sensus; omnibus in aperto sit; alioquin quod ad uulgus attinet; cuius et maximus est numerus et maxime eget admonitu; quid referat utrum legem omnino non condas; an conditam in talem interpreteris sententiam; quam nisi magno ingenio et longa disputatione nemo possit eruere; ad quam inuestigandam neque crassum uulgi iudicium queat attingere; neque uita in comparando uictu occupata sufficere. iis eorum uirtutibus incitati finitimi; qui quidem liberi sunt et suae spontismultos enim ipsi iam olim tyrannide liberaueruntmagistratus sibi; ab illis alii quotannis; alii in lustrum impetrant; quos defunctos imperio, cum honore ac laude reducunt; nouosque secum rursus in patriam reuehunt. atque hi quidem populi optime profecto ac saluberrime reipublicae suae consulunt; cuius et salus et pernicies, cum ab moribus magistratuum pendeat; quos nam potuissent elegisse prudentius, quam qui neque ullo pretio queant ab honesto deduciutpote quod breui sit remigraturis inutileignoti ciuibus, aut prauo cuiusquam studio aut simultate flecti! quae duo mala, affectus atque auaritiae, sicubi incubuere iudiciis, illico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae neruum dissoluunt. hos Utopiani populos, quibus qui imperent ab ipsis petuntur, appellant socios, ceteros quos beneficiis auxerunt amicos uocant.