# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.244-246

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.244 to 1.246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.244

foedera quae reliquae inter se gentes toties ineunt; frangunt ac renouant, ipsi nulla cum gente feriunt. quorsum enim foedus inquiunt; quasi non hominem homini satis natura conciliet quam qui contempserit, hunc uerba scilicet putes curaturum! in hanc sententiam eo uel maxime trahuntur, quod in illis terrarum plagis, foedera pactaque principum solent parum bona fide seruari. etenim in Europa idque his potissimum partibus quas Christi fides et religio possidet, sancta est et inuiolabilis ubique maiestas foederum, partim ipsa iustitia et bonitate principum, partim summorum reuerentia metuque pontificum, qui ut nihil in se recipiunt ipsi; quod non religiosissime praestant. ita ceteros omnes principes iubent, ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiuersantes uero pastorali censura et seueritate compellunt. merito sane censent turpissimam rem uideri si illorum foederibus absit fides; qui peculiari nomine fideles appellantur. at in illo nouo orbe terrarum, quem circulus aequator uix tam longe ab hoc nostro orbe semouet; quam uita moresque dissident; foederum nulla fiducia est; quorum ut quodque plurimis ac sanctissimis ceremoniis innodatum fuerit; ita citissime soluitur inuenta facile in uerbis calumnia, quae sic interim de industria dictant callide; ut numquam tam firmis adstringi uinculis queant; quin elabantur aliqua, foedusque et fidem pariter eludant. quam uafriciem, immo quam fraudem dolumque; si priuatorum deprehenderent interuenisse contractui; magno supercilio rem sacrilegam; et furca dignam clamitarent, hi nimirum ipsi; qui eius consilii principibus dati; semet gloriantur quo authores. fit ut iustitia tota uideatur, aut non nisi plebea uirtus et humilis, quaeque longo interuallo subsidat infra regale fastigium; aut uti saltem duae sint quarum altera uulgus deceat, pedestris et humirepa; neue usquam septa transilire queat, multis undique restricta uinculis, altera principum uirtus, quae sicuti sit quam illa popularis augustior; sic est etiam longo interuallo liberior, ut cui nihil non liceat nisi quod non libeat.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
