Latin
1.247 to 1.250
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.247-250
Not analysed yet
hos mores ut dixi principum; illic foedera tam male seruantium puto in causa esse; ne ulla feriant Utopienses; mutaturi fortasse sententiam si hic uiuerent. quamquam illis uidetur ut optime seruentur; male tamen inoleuisse foederis omnino sanciendi consuetudinem qua fit, utperinde ac si populum populo; quos exiguo spacio, collis tantum aut riuus discriminat; nulla naturae societas copularethostes atque inimicos inuicem sese natos putent, meritoque in mutuam grassari perniciem, nisi foedera prohibeant, quin his ipsis quoque initis, non amicitiam coalescere, sed manere praedandi licentiam, quatenus per imprudentiam dictandi foederis, nihil quod prohibeat satis caute comprehensum in pactis est. at illi contra censent, neminem pro inimico habendum, a quo nihil iniuriae profectum est. naturae consortium, foederis uice esse, et satius, ualentiusque homines inuicem beneuolentia, quam pactis, animo quam uerbis connecti. [de re militari.] bellum utpote rem plane beluinam, nec ulli tamen beluarum formae in tam assiduo, atque homini est usu, summopere abominantur, contraque morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt inglorium, atque petitam e bello gloriam. eoque licet assidue militari sese disciplina exerceant, neque id uiri modo, sed feminae quoque, statis diebus, ne ad bellum sint, cum exigat usus, inhabiles; non temere capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum terris, infusos hostes propulsent, aut populum quempiam tyrannide pressum, miserati,quod humanitatis gratia faciuntsuis uiribus tyranni iugo, et seruitute liberent. quamquam auxilium gratificantur amicis non semper quidem, quo se defendant, sed interdum quoque illatas retalient, atque ulciscantur iniurias. uerum id ita demum faciunt, si re adhuc integra consulantur ipsi, et probata causa, repetitis ac non redditis rebus belli authores inferendi sint, quod non tunc solum decernunt, quoties hostili incursu abacta est praeda, uerum tum quoque multo infestius, cum eorum negotiatores usquam gentium, uel iniquarum praetextu legum, uel sinistra deriuatione bonarum, iniustam subeunt, iustitiae colore, calumniam.