# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.251-253

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.251 to 1.253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.251

nec alia fuit eius origo belli, quod pro Nephelogetis aduersus Alaopolitas, paulo ante nostram memoriam, Utopienses gessere, quam apud Alaopolitas Nephelogetarum mercatoribus illata praetextu iurisut uisum est ipsisiniuria certe, siue illud ius, siue ea iniuria fuit, bello tam atroci est uindicata, cum ad proprias utriusque partis uires, odiaque circumiectarum etiam gentium studia atque opes adiungerentur, ut florentissimis populorum aliis concussis, aliis uehementer afflictis, orientia ex malis mala, Alaopolitarum seruitus demum, ac deditio finierit, qua in Nephelogetarumneque enim sibi certabant Utopiensespotestatem concessere, gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haud quaquam cum illis conferendae. tam acriter Utopienses amicorum, etiam in pecuniis, iniuriam persequuntur, suas ipsorum, non item, qui sicubi circumscripti bonis excidant, modo corporibus absit uis hactenus irascuntur, uti quoad satisfactio fiat, eius commercio gentis abstineant. non quod minoris sibi curae ciues, quam socii sint, sed horum tamen pecuniam intercipi, aegrius quam suam ferunt, propterea quod amicorum negotiatores, quoniam de suo perdunt priuato, graue uulnus ex iactura sentiunt. at ipsorum ciuibus nihil nisi de publica perit. praeterea quod abundabat domi, ac ueluti supererat, alioqui non emittendum foras. quo fit uti intertrimentum citra cuiusquam sensum accidat. quo circa nimis crudele censent id damnum multorum ulcisci mortibus, cuius damni incommodum nemo ipsorum, aut uita, aut uictu persentiscat. ceterum si quis suorum usquam per iniuriam debilitetur, aut occidat, siue id publico factum consilio, siue priuato sit, per legatos re comperta, nisi deditis noxiis placari non possunt, quin ilico bellum denuncient. noxae deditos, aut morte, aut seruitio puniunt. cruentae uictoriae non piget modo eos, sed pudet quoque, reputantes inscitiam esse quamlibet pretiosas merces nimio emisse, arte doloque uictos, oppressos hostes impendio gloriantur, triumphumque ob eam rem publicitus agunt, et uelut re strenue gesta, tropheum erigunt. tunc enim demum uiriliter sese iactant, et cum uirtute gessisse, quoties ita uicerint, quomodo nullum animal praeter hominem potuit, id est ingenii uiribus. nam corporis inquiunt ursi, leones, apri, lupi, canes, ceteraeque beluae dimicant, quarum ut pleraeque nos robore ac ferocia uincunt, ita cunctae ingenio, et ratione superantur.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
