# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.254-256

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.254 to 1.256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.254

hoc unum illi in bello spectant, uti id obtineant, quod si fuissent ante consecuti, bellum non fuerant illaturi. aut si id res uetet, tam seueram ab his uindictam expetunt, quibus factum imputant, ut idem ausuros in posterum terror absterreat. hos propositi sui scopos destinant, quos mature petunt, at ita tamen, uti prior uitandi periculi cura, quam laudis aut famae consequendae sit. itaque protinus indicto bello, schedulas ipsorum publico signo roboratas, locis maxime conspicuis hosticae terrae, clam uno tempore multas appendi procurant, quibus ingentia pollicentur praemia, si quis principem aduersarium sustulerit, deinde minora quamquam illa quoque egregia decernunt, pro singulis eorum capitibus, quorum nomina in iisdem litteris proscribunt, ii sunt quos secundum principem ipsum, authores initi aduersus se consilii ducunt. quicquid percussori praefiniunt, hoc geminant ei, qui uiuum e proscriptis aliquem ad se perduxerit, cum ipsos quoque proscriptos, praemiis iisdem, addita etiam impunitate, contra socios inuitant. itaque fit celeriter, ut et ceteros mortales suspectos habeant, et sibi inuicem ipsi, neque fidentes satis, neque fidi sint, maximoque in metu et non minore periculo uersentur. nam saepenumero constat euenisse, uti bona pars eorum et princeps in primis ipse ab his proderentur, in quibus maximam spem reposuerunt. tam facile quoduis in facinus impellunt munera, quibus illi nullum exhibent modum. sed memores in quantum discrimen hortantur, operam dant, uti periculi magnitudo beneficiorum mole compensetur. eoque non immensam modo auri uim, sed praedia quoque magni reditus in locis apud amicos tutissimis, propria ac perpetua pollicitantur, et summa cum fide praestant. hunc licitandi mercandique hostis morem, apud alios improbatum, uelut animi degeneris crudele facinus illi magnae sibi laudi ducunt, tamquam prudentes, qui maximis hoc pacto bellis, sine ullo prorsus proelio defungantur, humanique ac misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum, numerosas innocentium uitas redimant, qui pugnando fuerint occubituri. partim e suis, partim ex hostibus, quorum turbam, uulgusque non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua sponte eos bellum capessere, sed principum ad id furiis agi.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
