# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.261-263

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.261 to 1.263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.261

hic populus Utopiensibus aduersus quosuis mortales militat, quod tanti ab iis eorum conducatur opera quanti nusquam alibi. Utopienses siquidem ut bonos quaerunt quibus utantur ita hos quoque homines pessimos quibus abutantur. quos cum usus postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis obiiciunt periculis, unde plerumque magna pars numquam ad exigenda promissa reuertitur, superstitibus, quae sunt polliciti bona fide, persoluunt, quo ad similes ausus incendantur. neque enim pensi quicquam habent, quam multos ex eis perdant. rati de genere humano maximam merituros gratiam se, si tota illa colluuie populi tam tetri, ac nepharii orbem terrarum purgare possent. secundum hos eorum copiis utuntur, pro quibus arma capiunt, deinde auxiliaribus ceterorum amicorum turmis. postremo suos ciues adiungunt, e quibus aliquem uirtutis probatae uirum, totius exercitus summae praeficiunt. huic duos ita substituunt, uti eo incolumi, ambo priuati sint, capto aut interempto, alter e duobus uelut haereditate succedat, eique ex euentu tertius. neut sunt bellorum sortes uariaepericlitante duce totus perturbetur exercitus. e quaque ciuitate delectus exercetur ex his, qui sponte nomen profitentur. neque enim inuitus quisquam foras in militiam truditur, quod persuasum habeant, si quis sit natura timidior, non ipsum modo nihil facturum strenue, sed metum etiam comitibus incussurum. ceterum si quod bellum ingruat in patriam, ignauos huiusmodi, modo ualeant corpore, in naues mixtos melioribus collocant; aut in moenibus sparsim disponunt. unde non sit refugiendi locus. ita suorum pudor, hostis in manibus, atque adempta fugae spes, timorem obruunt, et saepe extrema necessitas in uirtutem uertitur. at sicuti ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur nolens, ita feminas uolentes in militiam comitari maritos, adeo non prohibent, ut exhortentur etiam, et laudibus incitent, profectas cum suo quamque uiro, pariter in acie constituunt. tum sui quemque liberi affines cognati circumsistunt, ut hi de proximo sint mutuo sibi subsidio, quos maxime ad ferendas inuicem suppetias natura stimulat. in maximo probro est coniunx absque coniuge redux, aut amisso parente reuersus filius. quo fit, uti si ad ipsorum manus uentum sit modo perstent hostes, longo et lugubri proelio ad internitionem usque decernatur. nempe ut omnibus curant modis ne ipsis dimicare necesse sit, modo bello possint uicaria conductitiorum manu defungi, ita cum uitari non potest quin ipsi ineant pugnam, tam intrepide capessunt, quam quoad licuit prudenter detrectabant, nec tam primo ferociunt impetu quam mora sensim et duratione inualescunt, tam offirmatis animis ut interimi citius quam auerti queant. quippe uictus illa securitas quae cuique domi est, ademptaque de posteris anxia cogitandi curanam haec solicitudo generosos ubique spiritus frangitsublimem illis animum et uinci dedignantem facit. ad haec militaris disciplinae peritia fiduciam praebet, postremo rectae opinionesquibus et doctrina et bonis reipublicae institutis imbuti a pueris suntuirtutem addunt. qua neque tam uilem habent uitam, ut temere prodigant, neque tam improbe caram, ut cum honestas ponendam suadeat, auare turpiterque retineant.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
