Latin
1.271 to 1.277
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.271-277
Not analysed yet
si quis princeps armis aduersus eos sumptis, eorum ditionem paret inuadere, magnis illico uiribus extra suos fines occurrunt; nam neque temere in suis terris bellum gerunt, neque ulla necessitas tanta est, ut eos cogat aliena auxilia in insulam suam admittere. [de religionibus Utopiensium.] religiones sunt non per insulam modo; uerum singulas etiam urbes uariae, aliis Solem, Lunam aliis, aliis aliud errantium siderum dei uice uenerantibus, sunt quibus homo quispiam, cuius olim aut uirtus aut gloria enituit, non pro deo tantum, sed pro summo etiam deo suspicitur. at multo maxima pars, eademque longe prudentior, nihil horum, sed unum quoddam numen putant, incognitum, aeternum, immensum, inexplicabile, quod supra mentis humanae captum sit, per mundum hunc uniuersum, uirtute non mole diffusum. hunc parentem uocant. origines, auctus, progressus, uices, finesque rerum omnium, huic acceptos uni referunt, nec diuinos honores alii praeterea ulli, applicant. quin ceteris quoque omnibus, quamquam diuersa credentibus, hoc tamen cum istis conuenit, quod esse quidem unum censent summum, cui et uniuersitatis opificium, et prouidentia debeatur, eumque communiter omnes patria lingua Mythram appellant, sed eo dissentiunt, quod idem alius apud alios habetur. Autumante quoque quicquid id sit, quod ipse summum ducit, eandem illam prorsus esse naturam, cuius unius numini ac maiestati, rerum omnium summa, omnium consensu gentium tribuitur. ceterum paulatim omnes ab ea superstitionum uarietate desciscunt, atque in unam illam coalescunt religionem, quae reliquas ratione uidetur antecellere. neque dubium est quin ceterae iam pridem euanuissent, nisi quicquid improsperum cuiquam inter mutandae religionis consilia fors obiecisset, non id accidisse casu, sed caelitus immissum interpretaretur timor, tamquam numine, cuius relinquebatur cultus, impium contra se propositum uindicante. at posteaquam acceperunt a nobis Christi nomen, doctrinam, mores, miracula, nec minus mirandam tot martyrum constantiam, quorum sponte fusus sanguis, tam numerosas gentes in suam sectam longe lateque traduxit, non credas quam pronis in eam affectibus etiam ipsi concesserint, siue hoc secretius inspirante deo, siue quod eadem ei uisa est haeresi proxima, quae est apud ipsos potissima, quamquam hoc quoque fuisse non paulum momenti crediderim, quod Christo communem suorum uictum audierant placuisse, et apud germanissimos Christianorum conuentus adhuc in usu esse. certe quoquo id momento accidit, haud pauci nostram in religionem coierunt Lymphaque sacra sunt abluti. uerum quoniam in nobis quattuortotidem enim dumtaxat supereramus, nam duo fatis concesserantnemo id quod doleo, sacerdos erat. ceteris initiati, ea tamen adhuc sacramenta desiderant, quae apud nos non nisi sacerdotes conferunt, intelligunt tamen, optantque ita ut nihil uehementius. quin hoc quoque sedulo iam inter se disputant an sine Christiani pontificis missu quisquam e suo numero delectus sacerdotii consequatur characterem. et electuri, sane uidebantur. uerum cum ego discederem, nondum elegerant.