# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.278-280

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.278 to 1.280. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.278

quin hi quoque religioni Christianae, qui non assentiunt, neminem tamen absterrent, nullum oppugnant imbutum. nisi quod unus e nostro coetu me praesente cohercitus est. is cum recens ablutus, nobis contra suadentibus, de Christi cultu publice maiore studio, quam prudentia dissereret, usque adeo coepit incalescere, ut iam non nostra modo sacra ceteris anteferret, sed reliqua protenus uniuersa damnaret. prophana ipsa, cultores impios ac sacrilegos, aeterno plectendos igni uociferaretur. talia diu concionantem comprehendunt, ac reum non spretae religionis, sed excitati in populo tumultus agunt, peraguntque, damnatum, exilio mulctant, siquidem hoc inter antiquissima instituta numerant, ne sua cuiquam religio fraudi sit. Utopus enim iam inde ab initio, cum accepisset incolas ante suum aduentum de religionibus inter se assidue dimicasse, atque animaduertisset eam rem, quod in commune dissidentes, singulae pro patria sectae pugnabant, occasionem praestitisse sibi uincendarum omnium, adeptus uictoriam in primis sanxit, uti quam cuique religionem libeat sequi liceat, ut uero alios quoque in suam traducat, hactenus niti possit, uti placide, ac modeste suam rationibus astruat, non ut acerbe ceteras destruat, si suadendo non persuadeat, neque uim ullam adhibeat, et conuiciis temperet, petulantius hac de re contendentem exilio, aut seruitute mulctant. haec Utopus instituit non respectu pacis modo quam assiduo certamine, atque inexpiabili odio funditus uidit euerti, sed quod arbitratus est, uti sic decerneretur, ipsius etiam religionis interesse, de qua nihil est ausus temere definire, uelut incertum habens, an uarium ac multiplicem expetens cultum deus, aliud inspiret alii, certe ui ac minis exigere, ut quod tu uerum credis idem omnibus uideatur, hoc uero et insolens et ineptum censuit. tum si maxime una uera sit, ceterae omnes uanae, facile tamen praeuiditmodo cum ratione ac modestia res agaturfuturum denique; ut ipsa per se ueri uis emergat aliquando atque emineat. sin armis et tumultu certetur, ut sint pessimi quique maxime peruicaces, optimam ac sanctissimam religionem ob uanissimas inter se superstitiones, ut segetes inter spinas ac frutices obrutum iri. itaque hanc totam rem in medio posuit, et quid credendum putaret liberum cuique reliquit. nisi quod sancte ac seuere uetuit, ne quis usque adeo ab humanae naturae dignitate degeneret, ut animas quoque interire cum corpore, aut mundum temere ferri, sublata prouidentia putet.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
