# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.289-291

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.289 to 1.291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.289

pueritia iuuentusque ab illis eruditur, nec prior litterarum cura, quam morum ac uirtutis habetur, namque summam adhibent industriam, ut bonas protenus opiniones, et conseruandae ipsorum reipublicae utiles, teneris adhuc, et sequacibus puerorum animis instillent, quae ubi pueris penitus insederint, uiros per totam uitam comitantur, magnamque ad tuendum publicae rei statumqui non nisi uitiis dilabitur, quae ex peruersis nascuntur opinionibusafferunt utilitatem. sacerdotibusni feminae sint. nam neque ille sexus excluditur, sed rarius, et non nisi uidua, natuque grandis eligituruxores sunt popularium selectissimae. neque enim ulli apud Utopienses magistratui maior habetur honos usque adeo, ut si quid etiam flagitii admiserint, nulli publico iudicio subsint, deo tantum, ac sibi relinquuntur. neque enim fas putant illum, quantumuis scelestum, mortali manu contingere, qui deo tam singulari modo uelut anathema dedicatus est. qui mos illis facilior est obseruatu, quod sacerdotes et tam pauci, et tanta cum cura deliguntur. nam neque temere accidit, ut qui ex bonis optimus ad tantam dignitatem, solius respectu uirtutis euehitur, in corruptelam et uitium degeneret, et si iam maxime contingeret, ut est mortalium natura mutabilis, tamen qua sunt paucitate, nec ulla praeter honorem potestate praediti, ad publicam certe perniciem nihil magni ab his momenti pertimescendum sit. quos ideo tam raros atque infrequentes habent, ne dignitas ordinis, quem nunc tanta ueneratione prosequuntur, communicato cum multis honore uilesceret, praesertim cum difficile putent frequentes inuenire tam bonos, ut ei sint dignitati pares, ad quam gerendam non sufficit mediocribus esse uirtutibus. nec eorum aestimatio apud suos magis, quam apud exteras etiam gentes habetur, quod inde facile patet, unde etiam natum puto. nempe decernentibus proelio copiis, seorsum illi non admodum procul considunt in genibus, sacras induti uestes, tensis ad caelum palmis, primum omnium pacem, proxime, suis uictoriam, sed neutri cruentam parti comprecantur, uincentibus suis decurrunt in aciem, saeuientesque in profligatos inhibent, uidisse tantum atque appellasse praesentes ad uitam satis, diffluentium contactus uestium, reliquas quoque fortunas ab omni bellorum iniuria defendit. qua ex re apud omnes undique gentes, tanta illis ueneratio, tantum uerae maiestatis accessit, ut saepe ab hostibus non minus salutis ad ciues reportarint, quam ab ipsis ad hostes attulissent. siquidem aliquando constat, inclinata suorum acie, desperatis rebus, cum ipsi in fugam uerterentur, hostes in caedem ac praedam ruerent, interuentu sacerdotum interpellatam stragem, ac diremptis inuicem copiis, pacem aequis conditionibus esse compositam atque constitutam. neque enim umquam fuit ulla gens tam fera, crudelis ac barbara, apud quos ipsorum corpus non sacrosanctum, atque inuiolabile sit habitum.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
