Latin
1.292 to 1.296
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.292-296
Not analysed yet
festos celebrant initialem atque ultimum cuiusque mensis diem, et anni item, quem in menses partiuntur, circuitu lunae finitos, ut solis ambitus annum circinat. primos quosque dies Cynemernos, postremos ipsorum lingua Trapemernos appellant, quae uocabula perinde sonant, ac si primifesti et finifesti uocentur. delubra uisuntur egregia, utpote non operosa modo, sed quod erat in tanta ipsorum paucitate necessarium, immensi etiam populi capacia. sunt tamen omnia subobscura, nec id aedificandi inscitia factum, sed consilio sacerdotum ferunt, quod immodicam lucem cogitationes dispergere, partiore ac uelut dubia colligi animos, et intendi religionem putant. quae quoniam non est ibi apud omnes eadem, et uniuersae tamen eius formae quamquam uariae ac multiplices, in diuinae naturae cultum uelut in unum finem diuersa uia commigrant. idcirco nihil in templis uisitur, auditurue, quod non quadrare ad cunctas in commune uideatur. si quod proprium sit cuiusquam sectae sacrum, id intra domesticos quisque parietes curat, publica tali peragunt ordine, qui nulli prorsus ex priuatis deroget. itaque nulla deorum effigies in templo conspicitur, quo liberum cuique sit, qua forma deum uelit e summa religione concipere. nullum peculiare dei nomen inuocant, sed Mythrae dumtaxat, quo uocabulo cuncti in unam diuinae maiestatis naturam, quaecumque sit illa, conspirant, nullae concipiuntur preces, quas non pronunciare quiuis inoffensa sua secta possit. ad templum ergo in finifestis diebus uespere conueniunt, adhuc ieiuni, acturi deo de anno, menseue cuius id festum postremus dies est, prospere acto gratias, postero die, nam is primifestus est, mane ad templa confluitur, ut insequentis anni, mensisue, quem ab illo auspicaturi festo sint, faustum felicemque successum comprecentur. at in finifestis antea quam templum petunt uxores, domi ad uirorum pedes, liberi ad parentum prouoluti, peccasse fatentur sese aut admisso aliquo, aut officio indiligenter obito, ueniamque errati precantur. ita si qua se nubecula domesticae simultatis offuderat, tali satisfactione discutitur, uti animo puro ac sereno sacrificiis intersint. nam interesse turbido, religio est. eoque odii, iraeue in quemquam sibi conscii, nisi reconciliati ac defecatis affectibus ad sacrificia non ingerunt sese, uindictae celeris, magnaeque metu.