# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.297-299

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.297 to 1.299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.297

eo cum ueniunt, uiri in dextram delubri partem, feminae seorsum in sinistram commeant. tum ita se collocant, ut cuiusque domus masculi ante patremfamilias consideant, feminarum materfamilias agmen claudat. ita prospicitur, uti omnes omnium gestus foris ab his obseruentur, quorum authoritate domi ac disciplina reguntur, quin hoc quoque sedulo cauent, uti iunior ibi passim cum seniore copuletur, ne pueri pueris crediti, id temporis puerilibus transigant ineptiis, in quo deberent maxime religiosum erga superos metum, maximum, ac prope unicum uirtutibus incitamentum concipere. nullum animal in sacrificiis mactant, nec sanguine rentur, ac caedibus diuinam gaudere clementiam, qui uitam animantibus ideo est elargitus, ut uiuerent. thus incendunt et alia item odoramenta, ad haec cereos numerosos praeferunt, non quod haec nesciant nihil ad diuinam conferre naturam, quippe ut nec ipsas hominum preces, sed et innoxium colendi genus placet, et iis odoribus luminibusque, ac ceteris etiam cerimoniis nescio quomodo sese sentiunt homines erigi, atque in dei cultum animo alacriore consurgere. candidis in templo uestibus amicitur populus, sacerdos uersicolores induitur, et opere et forma mirabiles materia non perinde pretiosa. neque enim auro intextae. aut raris coagmentatae lapidibus, sed diuersis auium plumis, tam scite, tantoque artificio laboratae sunt, ut operis pretium nullius aestimatio materiae fuerit aequatura. ad hoc in illis uolucrum pennis, plumisque, et certis earum ordinibus, quibus in sacerdotis ueste discriminantur, arcana quaedam dicunt contineri mysteria, quorum interpretatione cognitaquae per sacrificos diligenter traditurdiuinorum in se beneficiorum, suaeque uicissim pietatis in deum, ac mutui quoque inter se officii admoneantur. cum primum sacerdos ita ornatus ex adito sese offert, cuncti protinus in terram uenerabundi procumbunt, tam alto ab omni parte silentio, ut ipsa rei facies, terrorem quemdam uelut praesentis cuiuspiam numinis incutiat. tellure paulum morati, dato ab sacerdote signo, erigunt sese. tum laudes deo canunt, quas musicis instrumentis interstingunt, aliis magna ex parte formis, quam quae nostro uisuntur orbe. ex illis pleraque sicuti quae nobis in usu sunt, multum suauitate uincunt. ita quaedam nostris ne conferenda quidem sint. uerum una in re haud dubie longo nos interuallo praecellunt, quod omnis eorum musica, siue quae personatur organis, siue quam uoce modulantur humana, ita naturales affectus imitatur et exprimit, ita sonus accommodatur ad rem, seu deprecantis oratio sit, seu laeta, placabilis, turbida, lugubris, irata, ita rei sensum quendam melodiae forma repraesentat, ut animos auditorum mirum in modum afficiat, penetret, incendat.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
