Latin
1.300 to 1.302
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.300-302
Not analysed yet
solemnes ad ultimum conceptis uerbis preces, sacerdos pariter populusque percensent, ita compositas, ut quae simul cuncti recitant, priuatim quisque ad semet referat. in his deum et creationis, et gubernationis, et ceterorum praeterea bonorum omnium, quilibet recognoscit authorem, tot ob recepta beneficia gratias agit. nominatim uero quod deo propitio in eam rempublicam inciderit quae sit felicissima, eam religionem sortitus sit, quam speret esse uerissimam. qua in re, si quid erret, aut si quid sit alterutra melius, et quod deus magis approbet, orare se eius bonitas efficiat, hoc ut ipse cognoscat. paratum enim sequi se quaqua uersus ab eo ducatur, sin et haec reipublicae forma sit optima, et sua religio rectissima, tum uti et ipsi constantiam tribuat, et ceteros mortales omneis ad eadem instituta uiuendi, in eandem de deo opinionem perducat, nisi inscrutabilem eius uoluntatem etiam sit, quod in hac religionum uarietate delectet. denique precatur, ut facile defunctum exitu ad se recipiat, quam cito, seroue praefinire quidem non audere se. quamquam quod inoffensa eius maiestate fiat, multo magis ipsi futurum cordi sit, difficillima morte obita, ad deum peruadere, quam ab eo diutius, prosperrimo uitae cursu distineri. hac prece dicta rursus in terram proni, pauloque post erecti, discedunt pransum, et quod superest diei, ludis et exercitio militaris disciplinae percurrunt. [laus reipublicae Utopiensis.] descripsi uobis quam potui uerissime eius formam reipublicae quam ego certe non optimam tantum, sed solam etiam censeo, quae sibi suo iure possit reipublicae uindicare uocabulum. siquidem alibi, de publico loquentes ubique commodo, priuatum curant. hic ubi nihil priuati est, serio publicum negotium agunt, certe utrobique merito. nam alibi, quotus quisque est qui nesciat, nisi quid seorsum prospiciat sibi, quantumuis florente republica semet tamen fame periturum, eoque necessitas urget, ut sui potius, quam populi id est aliorum habendam sibi rationem censeat. contra hic, ubi omnia omnium sunt nemo dubitatcuretur modo, ut plena sint horrea publicanihil quicquam priuati cuiquam defuturum. neque enim maligna rerum distributio est, neque inops, neque mendicus ibi quisquam. et cum nemo quicquam habeat, omnes tamen diuites sunt. nam quid ditius esse potest, quam adempta prorsus omni solicitudine, laeto ac tranquillo animo uiuere! non de suo uictu trepidum, non uxoris querula flagitatione uexatum, non paupertatem filio metuentem, non de filiae dote anxium, sed de suo, suorumque omnium, uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotum, et quam longam posterorum seriem suorum, generosi praesumunt, uictu esse, ac felicitate securum. quid quod nihilo minus his prospicitur, qui nunc impotes olim laborauerunt, quam his qui nunc laborant.