# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.303-304

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.303 to 1.304. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.303

hic aliquis uelim cum hac aequitate audeat aliarum iustitiam gentium comparare, apud quas dispeream, si ullum prorsus comperio, iustitiae, aequitatisque uestigium. nam quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut foenerator, aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt, aut id quod agunt, eius generis est, ut non sit reipublicae magnopere necessarium, lautam ac splendidam uitam, uel ex otio, uel superuacuo negotio consequatur, cum interim mediastinus, auriga, faber, agricola, tanto, tamque assiduo labore, quam uix iumenta sustineant, tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum possit ulla durare respublica uictum tamen adeo malignum parant, uitam adeo miseram ducunt, ut longe potior uideri possit conditio iumentorum, quibus nec tam perpetuus labor, nec uictus multo deterior est, et ipsis etiam suauior, nec ullus interim de futuro timor. at hos et labor sterilis, atque infructuosus, in praesenti stimulat, et inopis recordatio senectutis occidit, quippe quibus parcior est diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest ut excrescat, et supersit aliquid quod quotidie queat in senectutis usum reponi. an non haec iniqua est et ingrata respublica, quae generosis ut uocant et aurificibus, et id genus reliquis, aut otiosis, aut tantum adulatoribus, et inanium uoluptatum artificibus, tanta munera prodigit. agricolis contra, carbonariis, mediastinis, aurigis et fabris, sine quibus nulla omnino respublica esset, nihil benigne prospicit. sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo graues, omnium rerum indigos, tot uigiliarum immemor, tot ac tantorum oblita beneficiorum miserrima morte repensat ingratissima. quid quod ex diurno pauperum demenso diuites cotidie aliquid, non modo priuata fraude, sed publicis etiam legibus abradunt, ita quod ante uidebatur iniustum, optime de republica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti deprauatum etiam fecerunt, tum prouulgata lege iustitiam.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
