# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.305-307

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.305 to 1.307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.305

itaque omnes has quae hodie usquam florent respublicas animo intuenti ac uersanti mihi, nihil sic me amet deus, occurrit aliud quam quaedam conspiratio diuitum, de suis commodis reipublicae nomine, tituloque tractantium. comminiscunturque et excogitant omnes modos atque artes quibus, quae malis artibus ipsi congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum omnium opera, ac laboribus quam minimo sibi redimant, eisque abutantur. haec machinamenta, ubi semel diuites publico nomine hoc est etiam pauperum, decreuerunt obseruari, iam leges fiunt. at homines deterrimi cum inexplebili cupiditate, quae fuerant omnibus suffectura, ea omnia inter se partiuerint, quam longe tamen ab Utopiensium reipublicae felicitate absunt! e qua cum ipso usu sublata penitus omni auiditate pecuniae, quanta moles molestiarum recisa, quanta scelerum seges radicitus euulsa est! quis enim nescit fraudes, furta, rapinas, rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, proditiones, ueneficia, cotidianis uindicata potius quam refrenata suppliciis, interempta pecunia commori, ad haec metum sollicitudinem, curas, labores, uigilias, eodem momento quo pecunia perituras. quin paupertas ipsa, quae sola pecuniis uisa est indigere, pecunia prorsus undique sublata, protinus etiam ipsa decresceret. id quo fiat illustrius, reuolue in animo tecum annum aliquem sterilem atque infoecundum, in quo multa hominum milia, fames abstulerit, contendo plane in fine illius penuriae excussis diuitum horreis, tantum frugum potuisse reperiri, quantum si fuisset inter eos distributum, quos macies ac tabes absumpsit illam caeli, solique parcitatem, nemo omnino sensisset. tam facile uictus parari posset, nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inuenta est, ut aditus ad uictum per eam patesceret, sola nobis ad uictum uiam intercluderet. sentiunt ista, non dubito, etiam diuites, nec ignorant quanto potior esset illa conditio nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis, tam numerosis eripi malis, quam magnis obsideri diuitiis. neque mihi quidem dubitare subit, quin uel sui cuiusque commodi ratio, uel Christi seruatoris authoritasqui neque pro tanta sapientia potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat bonitate id consulere, quod non optimum scirettotum orbem facile in huius reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, omnium princeps parensque pestium superbia, reluctaretur. haec non suis commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur incommodis. haec ne dea quidem fieri uellet, nullis relictis miseris quibus imperare atque insultare possit. quorum miseriis praefulgeat ipsius comparata felicitas, quorum suis explicatis opibus, angat atque incendat inopiam. haec auerni serpens mortalium pererrans pectora, ne meliorem uitae capessant uiam, uelut remora retrahit ac remoratur.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
