Latin
1.308 to 1.310
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.308-310
Not analysed yet
quae quoniam pressius hominibus infixa est, quam ut facile possit euelli, hanc reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim, Utopiensibus saltem contigisse gaudeo, qui ea uitae sunt instituta secuti, quibus reipublicae fundamenta iecerunt non modo felicissime, uerum etiam quantum humana praesagiri coniectura contigit, aeternum duratura. extirpatis enim domi cum ceteris uitiis ambitionis, et factionum radicibus, nihil impendet periculi, ne domestico dissidio laboretur, quae res una multarum urbium egregie munitas opes pessundedit. at salua domi concordia, et salubribus institutis, non omnium finitimorum inuidia principumquae saepius id iam olim semper reuerberata tentauitconcutere illud imperium, aut commouere queat. haec ubi Raphael recensuit, quamquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi moribus, legibusque perquam absurde uidebantur instituta, non solum de belli gerendi ratione, et rebus diuinis, ac religione, aliisque insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis fundamentum est uita scilicet, uictuque communi, sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus euertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas, uera ut publica est opinio decora atque ornamenta reipublicae tamen quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum erat, possetne ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim quod recordabar, eo nomine quosdam ab illo reprehensos, quasi uererentur, ne non satis putarentur sapere, nisi aliquid inuenirent, in quo uellicare aliorum inuenta possent, idcirco et illorum institutione, et ipsius oratione laudata, manu apprehendens intro cenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, iisdem de rebus altius cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod utinam aliquando contingeret. interea quemadmodum haud possum omnibus assentiri quae dicta sunt, alioqui ab homine citra controuersiam eruditissimo simul et rerum humanarum peritissimo, ita facile confiteor permulta esse in Utopiensium republica, quae in nostris ciuitatibus optarim uerius, quam sperarim.