Latin
1.41 to 1.44
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.41-44
Not analysed yet
atque hac ratione fit, ut multis in locis annona multo sit carior. quin lanarum quoque adeo increuit pretium, ut a tenuioribus, qui pannos inde solent apud uos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures ab opere ablegantur in otium. nam post aucta pascua infinitam ouium uim absumpsit tabes, uelut eorum cupiditatem ulciscente deo immissa in oues lue, quam in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius. quod si maxime increscat ouium numerus, pretio nihil decrescit tamen. quod earum, si monopolium appellari non potest quod non unus uendit, certe oligopolium est. reciderunt enim fere in manus paucorum, eorundemque diuitum, quos nulla necessitas urget ante uendendi quam libet, nec ante libet quam liceat quanti libet. iam cetera quoque pecorum genera, ut aeque cara sint, eadem ratio est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis uillis, atque imminuta re rustica non sint qui foeturam curent. neque enim diuites illi, ut ouium, sic etiam armentorum foetus educant; sed aliunde macra empta uili, posteaquam suis pascuis pinguerint, magno reuendunt. ideoque, sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum. nempe adhuc his modo locis reddunt cara, ubi uendunt. ceterum ubi aliquandiu celerius extulerint illinc, quam nasci possint, tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coemuntur, necesse est hic insigni laboretur inopia. ita qua re uel maxime felix haec uestra uidebatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas uertit in perniciem. nam haec annonae caritas in causa est, cur quisque quam possit plurimos e familia dimittat, quo quaeso nisi mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius latrocinatum! quid quod ad miseram hanc egestatem, atque inopiam adiungitur, importuna luxuries. nam et ministris nobilium, et opificibus, et ipsis propemodum rusticis, et omnibus denique ordinibus, multum est insolentis apparatus in uestibus, nimius in uictu luxus. iam ganea, lustra, lupanar, et aliud lupanar tabernae, uinariae, ceruisiariae, postremo tot improbi ludi, alea, charta, fritillus, pila, sphaera, discus, an non haec celeriter exhausta pecunia, recta suos mystas mittunt aliquo latrocinatum!