Latin
1.49 to 1.50
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.49-50
Not analysed yet
omnino mihi uidetur inquam pater benignissime homini uitam eripi propter ereptam pecuniam prorsus inicum esse. siquidem cum humana uita ne omnibus quidem fortunae possessionibus paria fieri posse arbitror. quod si laesam iustitiam, si leges uiolatas, hac rependi poena dicant, haud pecuniam; quid ni merito summum illud ius, summa uocetur iniuria! nam neque legum probanda sunt tam Manliana imperia, ut sicubi in leuissimis parum obtemperetur, illico stringant gladium; neque tam Stoica scita, ut omnia peccata adeo existiment paria, uti nihil iudicent interesse, occidatne aliquis hominem, an nummum ei surripiat, inter quaesi quicquam aequitas ualetnihil omnino simile aut affine. deus uetuit occidi quemquam, et nos tam facile occidimus ob ademptam pecuniolam! quod si quis interpretetur, illo dei iussu interdictam necis potestatem, nisi quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quo minus homines eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum sit, adulterandum, peierandum! siquidem cum deus non alienae modo, uerum etiam suae cuique mortis ius ademerit, si hominum inter se consensus de mutua cede, certis placitis consentientium, adeo debet ualere, ut illius praecepti uinculis eximat suos satellites, qui sine ullo exemplo dei, eos interemerint, quos humana sanctio iussit occidi; an non hoc pacto praeceptum illud dei tantum iuris est habiturum, quantum humana iura permiserint! ac fiet nimirum ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines, quatenus diuina mandata conueniat obseruari. denique lex Mosaica, quamquam inclemens et aspera; nempe in seruos, et quidem obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte mulctauit. ne putemus deum in noua lege clementiae; qua pater imperat filiis maiorem indulsisse nobis inuicem saeuiendi licentiam. haec sunt cur non licere putem. quam uero sit absurdum, atque etiam perniciosum reipublicae furem, atque homicidam ex aequo puniri, nemo est, opinor, qui nesciat. nempe cum latro conspiciat non minus imminere discriminis dumtaxat furti damnato, quam si praeterea conuincatur homicidii, hac una cogitatione impellitur in caedem eius, quem alioqui fuerat tantum spoliaturus. quippe praeterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in caede securitas maior, et maior caelandi spes sublato facinoris indice. itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum incitamus perniciem.