Latin
1.54 to 1.57
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.54-57
Not analysed yet
uno quodam colore uestiuntur et omnes et soli, capillo non abraso uerum paulo supra auriculas attonso, e quarum altera paululum praescinditur. cibum cuique ab amicis dari, potumque ac sui coloris uestem, licet; pecuniam datam esse danti pariter, atque accipienti capitale, neque minus periculosum etiam homini libero quacumque de causa nummum a damnato recepisse, et seruos itemsic enim damnatos uocantarma contingere. suos quaeque regio propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut uel extra suos conspici fines, uel cum alterius regionis seruo quicquam esse collocutum. at neque tutior fugae meditatio quam ipsa est fuga. quin conscium talis fuisse consilii in seruo nex est; in libero seruitus. contra indici praemia decreta sunt; libero pecunia, seruo libertas. utrique uero uenia atque impunitas conscientiae, ne quando persequi malum consilium quam poenitere sit tutius. huius rei haec lex atque hic ordo est, quem dixi. qui quantum habeat humanitatis et commodi, facile patet. quando sic irascitur, ut uitia perimat seruatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse sit. et quantum ante damni dederunt, tantum reliqua uita resartiant. porro ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est metus, ut uiatores quoque quibus iter aliquo institutum est, non aliis uiae ducibus sese tutioreis arbitrentur, quam seruis illis ad quamque regionem subinde commutatis. nempe ad perpetrandum latrocinium nihil habent usquam non importunum; manus inermes; pecunia tantum sceleris index; deprehenso parata uindicta; neque spes ulla prorsus fugiendi quoquam. quo enim pacto falleret ac tegeret fugam; homo nulla uestium parte populo similis; nisi abeat nudus! quin sic quoque fugientem proderet auricula. at ne inito saltem consilio coniurent in rempublicam id demum scilicet periculum est. quasi in tantam uenire spem ulla possit uicinia non tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum seruitiis. quae tantum absunt a facultate conspirandi; ut ne conuenire quidem; et colloqui aut salutare se mutuo liceat; ut credantur interim id consilium intrepide credituri suis; quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo esse bono sciant. cum contra nemo sit prorsus exspes, obediendo ac perferendo, bonamque de se praebendo spem, emendatioris in posterum uitae, posse his modis fieri, ut libertatem aliquando recuperet. quippe nullo non anno restitutis aliquot commendatione patientiae.