# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.6-7

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.6 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.6

hunc cum die quadam in templo diuae Mariae, quod et opere pulcherrimum, et populo celeberrimum est, rei diuinae interfuissem, atque peracto sacro, pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem uideo cum hospite quodam, uergentis ad senium aetatis, uultu adusto, promissa barba, penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex uultu atque habitu nauclerus esse uidebatur. at Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. respondere conantem seducit paululum, et uides inquit hunc!simul designabat eum cum quo loquentem uiderameum inquit iam hinc ad te recta parabam ducere. uenisset inquam pergratus mihi tua causa. immo, inquit ille, si nosses hominem, sua. nam nemo uiuit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque incognitarum narrare possit historiam. quarum rerum audiendarum scio auidissimum esse te. ergo inquam non pessime coniectaui. nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum. atqui inquit aberrasti longissime; nauigauit quidem non ut Palinurus, sed ut Ulysses; immo uelut nempe Plato. Raphael iste, sic enim uocatur gentilicio nomine Hythlodaeus, et latinae linguae non indoctus, et graecae doctissimuscuius ideo studiosior quam Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae; qua in re nihil quod alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam, ac Ciceronis extare latine cognouitrelicto fratribus patrimonio, quod ei domi fueratest enim Lusitanusorbis terrarum contemplandi studio Amerigo Vespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quattuor nauigationum quae passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non rediit. curauit enim atque adeo extorsit ab Amerigo, ut ipse in his xxiiii esset qui ad fines postremae nauigationis in castello relinquebantur. itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso. quippe cui haec assidue sunt in ore, caelo tegitur qui non habet urnam, et undique ad superos tantumdem esse uiae. quae mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio fuerat illi constatura.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
