Latin
1.63 to 1.69
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.63-69
Not analysed yet
sine, inquit, me. nam ego et hoc recte ut fiat uidero. etenim hoc genus hominum misere cupio aliquo e conspectu amoliri meo, ita me male uexarunt saepe, cum querulis illis opplorationibus flagitarent pecuniam, quas numquam tamen tam commode potuerunt occinere, ut nummum a me extorquerent. quippe semper alterum euenit, ut aut non libeat dare, aut ne liceat quidem, quando nihil est quod detur. itaque nunc coeperunt sapere. nam ne perdant operam, ubi me praeterire uident, praetermittunt taciti, ita nihil a me sperant amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos. sed illos ego mendicos omnes lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum coenobia, et fieri laicos ut uocant monachos; mulieres moniales esse impero. subrisit Cardinalis et approbat ioco, ceteri etiam serio. ceterum theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo est exhilaratus, ut iam ipse quoque coeperit ludere homo alioqui prope ad toruitatem grauis. at ne sic quidem, inquit, extricaberis a mendicis, nisi nobis quoque prospexeris fratribus. atqui, inquit Parasitus, hoc iam curatum est. nam Cardinalis egregie prospexit uobis cum statueret de cohercendis, atque opere exercendis erronibus. nam uos estis errones maximi. hoc quoque dictum, cum coniectis in Cardinalem oculis eum uiderent non abnuere, coeperunt onmes non illibenter arripere, excepto fratre. nam isneque equidem mirortali perfusus aceto, sic indignatus est, atque incanduit, ut nec a conuiciis quidem potuerit temperare; hominem uocauit nebulonem, detractorem, susurronem, et filium perditionis, minas interim terribiles citans e scriptura sacra. iam scurra serio scurrari coepit. et erat plane in sua palaestra. noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in patientia uestra possidebitis animas uestras rursum fraterreferam enim ipsius uerbanon irascor, inquit furcifer, uel saltem non pecco. nam Psalmista dicit, irascimini et nolite peccare.