Latin
1.78 to 1.79
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.78-79
Not analysed yet
non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, immo multi libris aeditis iam fecerunt, si ii qui rerum potiuntur essent parati, bene consultis parere. sed bene haud dubie praeuidit Plato, nisi reges philosophentur ipsi, numquam futurum, ut peruersis opinionibus a pueris imbuti, atque infecti penitus philosophantium comprobent consilia; quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium. an non me putas, si apud aliquem regum decreta sana proponerem, et perniciosa malorum semina, conarer illi euellere, protinus aut eiiciendum aut habendum ludibrio! age finge me apud regem esse Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso, in corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studiis, quibus artibus ac machinamentis Mediolanum retineat, ac fugitiuam illam Neapolim ad se retrahat; postea uero euertat Venetos, ac totam Italiam subiiciat sibi. deinde Flandros Brabantos, totam postremo Burgundiam suae faciat ditionis. atque alias praeterea gentes, quarum regnum iam olim animo inuasit. hic dum alius suadet feriendum cum Venetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum, cum illis communicandum consilium. quin deponendam quoque apud eosdem aliquam praedae partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, dum alius consulit conducendos Germanos, alius pecunia demulcendos alius Heluetios. aduersus numen imperatoriae maiestatis, auro, uelut anathemate, propitiandum. dum alii uidetur cum Aragonum rege componendas esse res, et alieno Nauariae regno, uelut pacis authoramento cedendum; alius interim censet castelliae principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos. dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de Anglia sit. ceterum de pace tractandum tamen, et constringenda firmissimis uinculis, semper infirma societas, amici uocentur, suspiciantur ut inimici. habendos igitur paratos, uelut in statione Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoueant Angli protinus immittendos. ad haec fouendum exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id regnum sibi deberi contendat, ut ea uelut ansa contineat, suspectum sibi principem.