# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.8-12

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.8 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.8

ceterum postquam digresso Vespucio multas regiones cum quinque castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen delatus, inde peruenit in Caliquit, ubi repertis commode Lusitanorum nauibus, in patriam denique praeter spem reuehitur. [peregrinationes Raphaelis] haec ubi narrauit Petrus, actis ei gratiis quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius uiri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaelem me conuerto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur. narrauit ergo nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse, sociique eius, qui in castello remanserant, conueniendo atque blandiendo coeperint se paulatim eius terrae gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter uersari, tum principi cuidamcuius et patria mihi, et nomen exciditgrati, carique esse. eius liberalitate narrabat commeatum, atque uiaticum ipsi et quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itinerisquod per aquam ratibus, per terram curru peragebantfidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas magna populorum frequentia respublicas. nempe sub aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatii solis orbita complectitur, uastas obiacere solitudines perpetuo feruore torridas. squalor undique et tristis rerum facies horrida atque inculta omnia feris habitata, serpentibusque, aut denique hominibus, neque minus efferis quam sint beluae, neque minus noxiis. ceterum ubi longius euectus sis, paulatim omnia mansuescere. caelum minus asperum, solum uirore blandum, mitiora animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia. inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras inuisendi, quod nulla nauis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
