Latin
1.83 to 1.84
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.83-84
Not analysed yet
profecto non ualde pronis inquam. pergamus ergo inquit, si consiliariis cum rege quopiam tractantibus, et comminiscentibus quibus technis ei queant coaceruare thesauros, dum unus intendendam consulit aestimationem monetae, cum ipsi sit eroganda pecunia. deiiciendam rursus infra iustum, cum fuerit corroganda. uti et multum aeris paruo dissoluat, et pro paruo multum recipiat; dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo praetextu coacta pecunia cum uisum erit, faciat pacem, sanctis cerimoniis, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus uidelicet humanum sanguinem princeps pius; dum alius ei suggerit in mentem, antiquas quasdam, et tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem prouentum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae prae se personam ferat; dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat, maxime talia, quae ne fiant, in rem sit populi. post pecunia cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic et a populo gratiam iniri, et duplex adferri compendium, uel dum ii mulctantur, quos quaestus cupiditas pellexit in casses, uel dum aliis uendit priuilegia, tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote qui grauatim quicquam contra populi commodum priuato cuiquam indulgeat, et ob id non nisi magno pretio. dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quauis in re pro regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque inuitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum uel contradicendi studio, uel pudore dicendi eadem, uel quo gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia. sic dum iudicibus diuersa sentientibus, res per se clarissima disputatur, et ueritas in quaestionem uenit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius interpretandi. ceteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia. neque enim deesse praetextus potest pronuncianti pro principe. nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse, aut uerba legis, aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem praerogatiuam. dum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, nullam auri uim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. praeterea nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam uelit posse. quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum uero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum in eo situm sit, ne populus diuitiis ac libertate lasciuiat, quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, cum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus.