# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.85-86

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.85 to 1.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.85

hic si ego rursus adsurgens contendam haec consilia omnia regi et inhonesta esse, et perniciosa. cuius non honor modo, sed securitas quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi deligere sua causa, non regis, uidelicet uti eius labore ac studio ipsi commode uiuant. tutique ab iniuriis. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quam ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oues potius quam semet pascere, quatenus opilio est. nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse, longissime aberrare eos ipsa res docet. nempe ubi plus rixarum comperias, quam inter mendicos! quis intentius mutationi rerum studet, quam cui minime placet praesens uitae status! aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere! quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut inuisus suis, ut aliter eos continere in officio non possit, nisi contumeliis, compilatione, et sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno abdicare, quam his retinere artibus, quibus quamquam imperii nomen, retineat, certe amittit maiestatem. neque enim regiae dignitatis est, imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius, atque felices. quod ipsum sensit certe uir erecti ac sublimis animi Fabricius, cum responderet malle se imperare diuitibus, quam diuitem esse. et profecto unum aliquem uoluptate ac deliciis fluere, gementibus undique ac lamentantibus aliis, hoc non est regni, sed carceris esse custodem. denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita qui uitam ciuium non nouit alia uia corrigere, quam ademptis uitae commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut superbiam. nam his fere uitiis accidit, ut populus eum uel contemnat, uel habeat odio. uiuat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, et recta institutione suorum praeueniat potius, quam sinat increscere, quae deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere reuocet, praesertim quae diu desitae numquam desideratae sunt. neque umquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale priuatum quempiam iudex, uelut inicum ac uafrum non pateretur accipere.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
