# Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.97-100

More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516), 1.97 to 1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/more/thomas-more-de-optimo-statu-reipublicae-deque-nova-insula-utopia-1516/1.97

haec inquam, dum apud me considero, aequior Platoni fio, minusque demiror, dedignatum illis leges ferre ullas, qui recusabant eas quibus ex aequo omnes omnia partirentur commoda. siquidem facile praeuidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam esse uiam ad salutem publicam, si rerum indicatur aequalitas, quae nescio an umquam possit obseruari, ubi sua sunt singulorum propria. nam cum certis titulis, quisque quantum potest, ad se conuertit, quantacumque fuerit rerum copia, eam omnem pauci inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque accidit, ut alteri sint alterorum sorte dignissimi, cum illi sint rapaces, improbi atque inutiles, contra hi modesti uiri, ac simplices, et cotidiana industria, in publicum quam in semet benigniores. adeo mihi certe persuadeo, res aequabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate, non posse. sed manente illa, mansuram semper apud multo maximam, multoque optimam hominum partem, egestatis et erumnarum anxiam atque ineuitabilem sarcinam. quam ut fateor leuari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse. nempe si statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, et uti sit legitimus cuique census pecuniae, si fuerit legibus quibusdam cautum, ut neque sit princeps nimium potens, neque populus nimis insolens, tum magistratus ne ambiantur, neu dentur uenum, aut sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin et occasio datur per fraudem ac rapinas sarciendae pecuniae, et fit necessitas eis muneribus praeficiendi diuites, quae potius fuerant administranda prudentibus. talibus inquam legibus, quemadmodum aegra assiduis solent fomentis fulciri corpora deploratae ualetudinis, ita haec quoque mala leniri queant, ac mitigari. ut sanentur uero atque in bonum redeant habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt propria. quin dum unius partis curae studes, aliarum uulnus exasperaueris, ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil sic adiici cuiquam potest, ut non idem adimatur alii.

---

More, THOMAS MORE DE OPTIMO STATU REIPUBLICAE DEQUE NOVA INSULA UTOPIA (1516). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/more.html.
