Latin
IMPROPRIE DICTIS
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Crystallisatio autem seu Crystallificatio, ut notionem termini non praetereamus, significat actum illum, quo alliquid in Crystallo, seu figurâ certâ determinatâ &circinatâ, seu pellucitate, aemulum corpus solidatur, quemadmodum Crystallisatum Actum in subjecto completum denotat. Breviter autem Actus iste seu Crystallisatio, &quod post actum resultat, Crystallisatum ita describi poterit. Cum in fluido quovis non nimium tenaci exsolutae particulae &innatentes, certis &propriis figuris praeditae, vel moleculae ex particulis compositae &figuratae, densius congeruntur (quod fit, vel successivo particularum illarum augmento, vel liquidi imminutione aut per evaporationem aut alio modo) contingit, ut motu intestino ipsius fluidi, &illud pervadentis continuò aetheris moveantur, &huc illuc propellentur contentae particulae, quae deinde faciebus suis unae aliis, juxta figurae exigentiam, junguntur combinantur, invicem adhaerent, &tandem succedano augmento in corpora abeunt solida, determinatae figurae, modò perfectioris, modo minus perfectae, pro ratione motus vel placidi, vel nimii, vel impediti: quae figura à primitivis figuris particularum componentium potissimùm dependet &resultat. Hic autem Actus Crystallisationis unicus licet sit quo ad counionem particularum in eo tamen varius esse potest, quod in diverso fluido aliqua etiam differentia peragatur, ac magis minúsve perfectè absolvatur. Non autem hic illas imperfectiones intelligimus, quae tanquam adventitiae &accidentales causae Crystallisationes turbant, &heterogeneitatibus inficiunt: sed illas quae ab ipsis Crystallisationis modis vel praestolatis nimiùm, aut omnino tumultuariè factis, contingunt, &ad coagulationem proximè accedunt. Libet singulos breviter expendere. Prior omnium modus est vulgaris ille sed ad obtinendas completas magis salium figuras accommodatior &praecipuus. Hunc nemo elegantius exposuit Gulielmino. Absolvitur plerumque in fluido aqueo; quasdam autem ut perfectius succedat conditiones requirit. Prima est ut liquidum sit ad quemdam certum saturationis ut vocant gradum, salibus turgidum, utpote ne nimia aquae copia salinas particulas justò magis dispersas contineat. Signum habetur aptae saturationis si pellicula ejus superficiem contexerit, postquam evaporatione superfluum humorem abegimus. Sed &fluidum ne justo magis deficiat, attendi debet, nam densius nimis coacervata salia, à motu requisito praepediuntur, &praeproperè nimium commixta in minus affabrè effigiatos crystallos coeunt.