Latin
IMPROPRIE DICTIS
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Exsurgunt autem ex aliquibus saliun speciebus quandoque adeo diversae ab illis, quas in ambiente liqui do amplecti solent, figurae, ut nullum vestigium, illa ejusdem speciei esse, supersit: ex qua diversitate alia eorum indoles proditur ut in Vitriolis, Alumine, Borace &c. observamus. Placuit varias hujusmodi crystallisationes oculis perlustrare, illasque figuris exponere, utpote rem fortè non ingratam tam Physicis quam Medicis atque Chymicis; licebit enim ex iis cognoscere quasnam salia varia hoc modo figuras affectent, &in quo ab iis, quae absolutae in liquido coeunt, differant, deinde quaenam figura inter se affinia sint, quaenam discrepent, ac propterea effectibus tum medicis in corpore humano exserendis, tum in Chymicis laboribus conveniant: patebit autem lixivialia salia, cum non ejusdem figurae sint, non similes quoque illa cuncta effectus praebitura esse; quemadmodum doctis aliquibus Viris confidentius asserere libuit. Demum praeter alia adhuc id ex figuris istis colligere licebit, num ne salia quae nobis sub hujus vel illius nomine offeruntur revera ea sint &genuina. Sunt autem Crystallisationes post evaporationem liquidi relictae, quas observavimus sequentes.