Latin
FIGURAE A SPIRITIBUS MINERALIUM
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 15
Unproofread scanNot analysed yet
*Ad Crystallos porro qui in aëre formantur pertinet &Grando, quae crystalli quoque nomine Psalmo 147. indigitatur. Figuras induit varias, globosas, sphaeroideas, discoideas, annulares, polygonas acuminatas, diversè compositas, aliquando circa paleas, quandoque circa setas &pilos vento abreptos, uti crystallisationes quaedam in aqua circa fila &bacillos, congelascens. Referenda denique huc etiam est Pruina acicularum &spinarum in morem concrescere solita, &illae glaciei species quae è vaporoso aëre ad superficies frigidas, quemadmodum sunt vitreae hypocaustorum fenestrae, coadcervari solent. Hae quandoque tam curiosis &admirandis ludunt figuris, ut varias rerum imagines effingere videantur. Sic Musci terrestris clavati exactam iconem ad vitreos orbes admiratus est D. Scheuchzerus*; parva item hexagona una aliis aliqua portione incumbentia. Alii ex earum stillatitiarum aquarum vaporibus, è quibus prolicitae erant, enatos vegetabilium iconismos se vidisse asserunt; sed meritò suspicandum, cum hoc experientiae diurnae haud repondeat, plurimum ad figuras istas contribuisse praeconceptas observatorum ideas. Demum ad Crystallisationem hanc spectare videntur disci heyagoni obelo cylindrico impositi, &supra glaciem nascentes, quos observavit D. Swedenborg,* &figura exhibuit, uti &germinationes quaedam aliae, quae ad unius vel duorum digitorum altitudinem à glacie exstant, quaedam sunt ramusculis similes, quaedam foliis, aliae ut plura filamenta in altum ducta, aliae tanquam lineae transversim se secantes, imo &plurium similium figurarum aliae. Crystallisationis modus quintus fit cum ad liquidorum superficiem in confinio aëris crystallisantia corpora concrescunt. Talis est primariò Glacies quae tanquam crusta ex aquis stagnantibus, aut leniter tantum motis frigore concrescit. Haec etiam suas quandoque *Anno Mens. Febr Clas. IV. Artic. 2. &Anno Clas. IV. *Herbar. Diluv. *Miscel. Obs. pag. Obs. 1. Quintus modus. *Tab. VII. Fig. 2. *Tentam. Physiol. Sextus modus Crystalli verę scrutinium in gratiam reliquarum Crystallisationum institutum