Latin
17.5 to 17.6
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 17.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Postea enumerantur Crystalli Patriae, inter quas primaria est Alpium nostrarum Helveticarum Regio quae describitur; tandem primo Libro finis imponitur describendo loca ejus nativa, signa eam latentem prodentia, modum quo eruitur, &quae sunt alia. In Libro secundo, antequam Systema nostrum exponitur, examinantur prius variae variorum de Crystalli origine sententiae, ut &de generationis modo hypotheses. Propria fingulariter explicatur, &Naturae Mechanismus in eo perficendo demonstratur. Ut verò propositum Systema confirmetur ratio redditur omnium apparentiarum quae singulae evolvuntur. Tandem Tertius Liber Usum ejus in Re Medica, ubi illam Gemmis omnibus aequivalere vel antecellere probatur, in Magicis &in Mechanicis describit: atque aestimationem &pretium varium, tum quod apud Antiquos habuit, tum quod illi hodiedum est, exponit. RE