# Prodromus crystallographiae 2-2

Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae, IMPROPRIE DICTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/2-2

IMPROPRIE DICTIS. funderentur, cum plurimae & diversae eundem prope soliditatis gradum posideant. Adde quod differentia illa eâ, quae ad hoc expetititur, exactitudine & facilitate observari & deprehendi vix possit, ut determinati inter summam & minimam duritiam, gradus habeantur. Alicujus tamen usus esse explorationem duritiei Gemmarum limâ, in arte jam effiguratis & laevigatis, non negavero: ast illae certò quae nativâ adhuc figurâ gaudent omnium optimè ex illa fortè discernerentur: tribuit enim iis Natura determinatas & proprias figuras, quae Characteris loco nobis essent, ex quo evidentius magis agnoscerentur: atque juxta exemplum periti illius Gemmarii apud Boyleum, qui Adamantes probos unice ex configuratione dignoscere solitus erat, distinguerentur.

---

Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Prodromus_crystallographiae.
