# Prodromus crystallographiae 25

Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/25

rhomboides repraesentans. Eras. Barth. Exper. Cryst. Islan. p. 3. hujus anguli obtusi sunt gradum 101. acuti verò. 79. id. p. 10. Crystallus Talcosa, albicans, semiopaca, rhomboidalis, Selenites, & Androadamas Plinii dicta, quandoque in propriis mineris, quandoque inter Crystallos veras in antris reperiunda. F. 4. T. III. Anguli obtusi sunt gradum 103. acuti 77 Gypsum, quod nunquam frangitur ut anguli recti producantur, sed semper ex figura quadrilatera duo acuti & duo obtusi conficiuntur: priores sunt graduum 68. posteriores 112. Leeuvven hock Arcan. Nit. Tom. II. Ep. 64 Lapides Rhomboidales tum rubei, tum crystallini ex Riantiensi agro. Gassend. in Vita Peiresk. L. II. p. m. 113. Basaltes Misenus figura trabis erectae, minimùm quatuor angulos habens, sed rarius, ut plurimùm quinque & sex, ad summum septem: foris laevis, ferrugineus, ponderosus, duritie velut Adamas, maximus sesquipedem crassus, altus pedes quatuordecim. Agricol. de Nat. Foss. L. VII. Gesner. Fig. Lap. p. 21. a. Trabicula, Travetta, gemmeae naturae accedens, figurae columnaris, quatuor facies habens aequales, una extremitate mucronata. Imperat. Hist. Nat. p. 565. Syenites Lapis in Thebaide, seu Pilae angulatae. Agricola. L. c. Fluores candidi, pellucidi, quinquanguli. Kentm. T. Specularis Lapis, adulterinus, flexilis sex angulorum. id

---

Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Prodromus_crystallographiae.
