# Prodromus crystallographiae 3

Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae, IMPROPRIE DICTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/3

Verùm quia rarius ad manus nostras perveniunt Gemmae nativa sua figura etiamnum guadentes, & illico ex Fodinis in Officinas transportari consueverint * ubi primigenia facie detrita, nova artificialis inducitur, rariores & paucas admodum habemus notatas observationes, quibus illarum naturalis figura inno tescit. Illae, quas hic tradimus, circa minores Gemmas factae sunt, tum armato tum nudo oculo. Et quia majores ut plurimùm in pluribus aut aliquibus saltem illarum partibus mancae sunt & mutilae, minores aptiores fuisse credimus, cum earum figura completa magis sit, & Plinii sententia hîc quoque valeat, nullibi magis quam in minimis totam esse Naturam. Gemmis adjungimus alia etiam Lapidea, tum quia speciali & circinata figura dotata sunt, aut perspicua, tum quia vel certum est, vel verisimile saltem, illa Crystallisationibus esse producta. Metallicas crystallisationes non infrequentes esse ex variorum exemplorum, quae subjungemus enumeratione patebit, cum enim ex successiva particularum adaptatione, ut crystallisationes reliquae, exsurgant, meritò statuitur primigenias earum particulas determinatae etiam figurae esse, quae deinde in certo modo formata corpora, seu Crystallos metallicos, si quandoque liberiorem sese coaptandi occasionem nactae fuerint, abscendant; quemadmodum salibus accidit. Variantes autem figurae in eodem metallicae speciei mixto, ab aliis adventitiis particulis, quae combinationis modum diversimode alterare possunt, dependent. Sunt autem qui metallicas aliquas crystallisationes nobiliore mechanismo fieri credunt; vegetatione videlicet, plantarum instar, illas inprimis, quae ramosae sunt, enasci. Ast quia in iis vegetantibus reliquis analogae organizationes demonstrari non possunt, minus aptè vegetare pronuntiantur: & vix aliter concrescere illas credibile est, ac Dianae & Metallicae Arbores, à quibus non nisi solidiore textura differunt. Plura de Salinis Crystallisationibus essent dicenda, verùm nolumus hîc loci earum genesim & naturam funditus demonstrare: quod magni momenti res est; & fortè alicui actum agere dicerer, si post perspicacissimos Viros, & invisibilium Geometras, Guilielminum & Svvedenborgium hanc spartam susciperem.

---

Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Prodromus_crystallographiae.
