Latin
SECTIO III
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 32
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO III. SALINA. Salis Gemmae crystalli cubici. Salis Muriatici, Marini, Fossilis &Coctilis crystalli cubici, rarius parallelipedi: aliquando tantisper pyramidati: obliquitate ut videtur 45. gradum, saepius cavi, cavitate quadrilatera gradatim se versus fundum contrahente, aliquando plano exiguo quadrato inibi relicto. F. 11. T. III. Sal fixum ex Urina humana cubicum. Alumen talare, Astragaloti vocatum, Puteolanum. Mercat. Arm. 3. Calcanthum tesserarum speciem reddens. Diosc. L. V. c. 4. dubitandum autem quin non obliquae fuerint tesserae, ideoque ad rhombiformia pertineat. Crystalli hexagonae ex solutione Aeris in Nitri Spiritu. Homberg. Hist. Acad. Reg. An. 1702. Crystalli completè octaëdrici in Spiritu Salis in quo Mars solutus. Crystalli Nivis Ferri octaëdrici, qui disrupti aut incompleti pyramides quadrilaterae videantur esse. Zanichell. I. c. Crystalli parvi, crassi, pentagoni, irregularis figurae in solutione Calcis ex Conchis. Leevvenh. T. I. p. 141. F. 31. T. III. Crystalli parvi crassi hexagoni in eadem solutione. ib. F. 31. T. III. In hunc locum quoque referri possent Crystalli salini, minimi &tenues, polygoni, sed cum tenuissimis lamellis constent, illos Classi Octavae destinare libuit. CLASSIS VII. Racemosa, Arbuscularum in modum, &Filamentosa Filorum aut Capillorum instar nascentia, &striatim contexta. SECTIO I. LAPIDEA. Amiantus candidus, argenti modo splendens, filamentis constans rectâ protensis, crescens plantae instar, ad duorum pedum altitudinem supra quasdam marmoris fodinas. Amianto similis Lapis, candidus, in fila alba scissilis. Scheuch, Oryct. p. 133. Alumen Plumeum vulgare seu scissile, filamentosum, Lapidi Amianto simile, coloris albi, quandoque viridis, lutei resplendentis. Botrychites crinibus mulierum similis. Plin. 37. 10. Stalactites lanae instar villosus. Behrens. Herc. Curi. C. 1. §. 6. p. 71. Stalactites ----muscum referens. Lang. H. L. F. p. 30. Stalactites ----collem cum arboribus referens. id. Stalactites ----arborem referens. id. Lapis Bononiensis à centro ad circumferentiam striatus.