Latin
SECTIO II
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO III. SALINA. Salia potiora, si pura sint, non solùm ob pelluciditatem, si non omnimodam, saltem aliquam: sed etiam quia sponte natura, vel in liquoribus soluta, vel aliis supra enarratis modis in certas &determinatas figuras coalescere gestiunt, ad Crystallos impropriè sic dictos pertinent: hinc quae vel ex fodinis &mineris eruta, aut aliter informia occurrunt, recensere denuo supersedemus. Annotamus hîc saltem sequentem rarionem è Regno Animali subministratam informem salinam concretionem, ad rem crystallinam pertinentem, de qua verò non dubitandum, &illam in geometricam figuram abituram, si tam exiqua res arte posset adjuvari. Lachrimae sive Lemae Crystallinae, quas in Virgine quadam notavit Rosinus Lentilinus. Ephem. Nat. Cur. Cent. III. &IV. Obs. 177. quibus similes á me observatae, quae statis temporibus ex sinistri oculi cantho interno Nobilis Matronae hîc Lucernae prosiliebant. Figura iis erat rudis, crystallini fragmenti instar: magnitudo circiter seminis cannabini, in humido solubiles, saporem praebentes subdulcem. FINIS.