# Prodromus crystallographiae 42-2

Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/42-2

SECTIO III. SALINA. Salia potiora, si pura sint, non solùm ob pelluciditatem, si non omnimodam, saltem aliquam: sed etiam quia sponte natura, vel in liquoribus soluta, vel aliis supra enarratis modis in certas & determinatas figuras coalescere gestiunt, ad Crystallos impropriè sic dictos pertinent: hinc quae vel ex fodinis & mineris eruta, aut aliter informia occurrunt, recensere denuo supersedemus. Annotamus hîc saltem sequentem rarionem è Regno Animali subministratam informem salinam concretionem, ad rem crystallinam pertinentem, de qua verò non dubitandum, & illam in geometricam figuram abituram, si tam exiqua res arte posset adjuvari. Lachrimae sive Lemae Crystallinae, quas in Virgine quadam notavit Rosinus Lentilinus. Ephem. Nat. Cur. Cent. III. & IV. Obs. 177. quibus similes á me observatae, quae statis temporibus ex sinistri oculi cantho interno Nobilis Matronae hîc Lucernae prosiliebant. Figura iis erat rudis, crystallini fragmenti instar: magnitudo circiter seminis cannabini, in humido solubiles, saporem praebentes subdulcem. FINIS.

---

Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Prodromus_crystallographiae.
