Latin
IMPROPRIE DICTIS
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 5
Unproofread scanNot analysed yet
In Svvedenborgii autem, Bullari nempe, quod Ille amplectitur, systemate, ista, ut &reliqua phaenomena cuncta, quae circa salia comparent, mirùm quanta exactitudine &perspicuitate explicantur, ac invisibilia illa Minima Naturae, non nisi mentis oculis assequenda, in apricum ponuntur. Tradidit autem Vir Celebris huc usque non nisi Salis Communis Theoriam, &,quod è sale communi derivat, Acidi, atque Nitri. Ne verò, quod extra scopum nostrum est, ejus doctrinam, quam caetroquin strictè satis, sed non minus dilucidè, exponit, huc traducamus, per transcursum id notare placuit, quod ad Crystallina Corpora explicanda conducere magis videbatur. Salis communis moleculae sunt juxta mentem ejus contextum ex dissolutis crustis aqueorum globulorum. Harum figura est, qualis aquearum particularum interstitium, quod relinquitur à quatuor globulis aqueis in quadratum ordinem positis, non quidem ut sese tangant, sed invicem aequè distantibus, quibus supernè &infernè duo alii, quatuor omnes tangentes, injaceant. erit itaque molecula salis quadratum solidum concavis superficiebus seu Stoma, ab aquae globulis effictum, cui octo triangula acuminata brachiorum instar, quae in interstitiis lateralibus globi injacentis superioris &inferioris efformata sunt, adnectuntur. Fluiditatem autem harum particularum in aqua ex eo subsistere asserit, quod aquae particulae in superficie rudiores, à salinis politis nullo modo colligari possint; ideoque illos circa axem suam moveri, &levissimo tactu aut motu à salinis divelli. Crystallisationem verò tum fieri, cum sex particulae aquae (quia hae in Crystallos producente liquore in minori copia adesse debent &solent) non amplius ambire possunt unam salis: hinc combinationem utrorumque incipere, &unam aquae particulam amplexibus duarum particularum salis ambiri &includi. Quo modò deinde reliquae omnes se se nectunt, &per strata adjungunt, usque dum lamellatim concreverint in massam aut Crystallum saepius cubicum, aliquando cubico-pyramidalem. Plura alia deducit Vir Ingeniosissimus quae Phaenomenis mirè conveniunt; hoc autem difficultatem aliquam movere videtur, quod non satis appareat, quomodo salinarum suarum molecularum brachia seu hami, cum solidi sint, nec uni alios penetrent, neque lamellis constent tenuibus, tam determinato modo, uti requiritur, ¶llelo aqueos globulos in crystallificatione perpetuo stringant &lectantur.