Latin
iii
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae iii
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo autem seorsim nunc comparet haec de Crystallis istis impropriè sic dictis commentatio, partim ut Crystallographiae volumen aliquantisper imminueretur, partim etiam ut quae de Crystullo ipsa scripta sunt solitaria, &suae speciei essent. Illud autem Te Benevole Lector hîc monere non omittimus, quod nempe in praesenti schediasmate Crystallisationum causas vix attingamus, cum illae proprio suo loco, in Parte II. Physicâ Crystallographiae ipsae evolvantur; attamen, cum variorum Crystallisatorum Corporum recensionem tradimus, id addere necessarium esse videbatur, quid videlicet Crystallisatio sit, " ejus modi. Nam non unicum esse, &ultra vulgarem illum solùm, quem Pharmaceutici &Physici Libri communiter exponunt, alios quoque existere nisi totâ essentiâ saltem accidentibus diversos, animadvertimus. In enumeratione porro Crystallisatorum Corporum ordinem hîc subscriptum instituimus: sed quod ingenuè fatemur, erunt fortè quaedam, quae minus aptè in agmen illorum reducta sunt, deficiente vel Autopsia, vel Auctorum ea memorantium perspicuitate: erunt &alia forsan quorum nulla, licet huc spectantium, mentio; quod certo non nisi, quam ob copiosioris librariae penûs defectum, accidit. Vale.