# Cn. Naevi Belli Poenici Fragmenta 1.1-36

Naevius, Cn. Naevi Belli Poenici Fragmenta, Lines 1.1-1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/naevius/cn-naevi-belli-poenici-fragmenta/1.1

LIBER I
1. Nouem Iouis concordes filiae sorores
2. Gell. XVII 21, 45 eodemque anno [519 a.u.c. 235 a.Ch.n.] Cn.
Naeuius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis
primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naeuium dicere
in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.
3. Scopas atque uerbenas sagmina sumpserunt.
4. Manius Valerius
consul partem exerciti in expeditionem
ducit.
5. fames acer augescit hostibus ...
6. apud emporium in campo hostium pro moene
7. Inerant signa expressa, quomodo Titani,
bicorpores Gigantes magnique Atlantes
Runcus ac Purpureus filii Terras
8. amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
9. Seru. Dan. Aen. X 712 Prochyta ... hanc Naeuius in primo belli
Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.
10. Eorum sectam sequuntur multi mortales ...
multi alii e Troia strenui uiri ...
ubi foras cum auro illinc exibant.
11. Seru. Dan. Aen. I 170 nouam ... rem Naeuius bello Punico
dicit, unam nauem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.
12. Res diuas edicit, praedicit castus.
13. Schol. Verg. Aen. Cod. Paris. lat.7930 saec. XI ad Aen. VII
123 Anchises fatorum arcana reliquit] hoc autem non praedixit Anchises, sed
Celaeno: unde uel catasiopomenon intellegendum est uel diuinitatem Anchisae
assignat, qui ubique diuinus dicitur. Naeuius enim dicit Venerem libros
futura continentes Anchisae dedisse, unde reliquit aut mandauit significat
aut libros reliquit qui haec responsa continebant.
14. Senex fretus pietati deum adlocutus
summi deum regis fratrem Neptunum
regnatorem marum
15. Siluicolae homines bellique inertes
16. Macrob. VI 2, 31 in principio Aeneidos tempestas describitur
et Venus apud Iouem queritur ... hic locus totus sumptus a Naeuio est ex
primo libro Punici belli. illic enim aeque Venus Troianis tempestate
laborantibus cum Ioue queritur, et secuntur uerba Iouis filiam consolatis
spe futurorum.
17. Seru. Dan. Aen. I 198 et totus hic locus de Naeuio belli
Punici libro translatus est.

---

Naevius, CN. NAEVI BELLI POENICI FRAGMENTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/naevius.html.
