Latin
Lines 1.88-1.87
Naevius, Cn. Naevi Belli Poenici Fragmenta 1.88-87
Not analysed yet
41. . . . eam carnem uictoribus danunt
42. uicissatim uolui uictoriam . . .
LIBER V
43. seseque ei perire mauolunt ibidem
quam cum stupro redire ad suos popularis.
44. sin illos deserant fortissimos uiros,
magnum stuprum populo fieri per gentes.
LIBER VI
45. censet eo uenturum obuiam Poenum
46. fato Metelli Romae fiunt consules.
47. superbiter contemptim conterit legiones.
48. onerariae onustae stabant in flustris
49. conuenit regnum simul atque locos ut haberent
50. septimum decimum annum ilico sedent.
LIBER VII
51. Sicilienses paciscit obsides ut reddant
52. id quoque paciscunt moenia sint quae
Lutatium reconciliant, captiuos plurimos
FRAGMENTA INCERTAE SEDIS ET DVBIA
53. magnam domum decoremque ditem uexerant.
54. simul alius aliunde rumitant inter se.
55. magnae metus tumultus pectora possidit.
56. plerique omnes subiguntur sub unum iudicium.
57. quod bruti nec satis sardare queunt
58. atque prius pariet locusta lucam bouem
59. Gell. V 12,7 Lucetium . . . Iouem Cn. Naeuius in libris belli
Poenici appellat.
60. Fest. p. 316 L. runa genus teli significat . . . Naeui . . .
61. Fest. p. 158 L. nemut nisi etiam uel . . . i Punici cumait
nemut . . . aerumnas.
62. Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenesi dicti sunt comites Aeneae.
63. Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenariam appellauere locum, ubi
Aeneas classem a Troia ueniens appulit.
64. Fest. 482 L. topper significare ait Artorius cito, fortasse,
celeriter, temere . . . citius; sic C. naeuicapesset flammam Volcani.
65. Fest. p. 374 L. sublicium pontem . . . et meminit s . . . qui ait
in belli . . . quam liquidum . . . amnem.
SATYRA
66. quianam Saturnium populum pepulisti?
EPITAPHIVM NAEVII
67. inmortales mortales si foret fas flere,
flerent diuae Camenae Naeuium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.