# Eclogae 2.1.1-43

Nemesianus, Eclogae, Ecloga II, lines 2.1.1-2.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nemesianus/eclogae/2.1.1

IDAS ALCON
Formosam Donacen Idas puer et puer Alcon
ardebant rudibusque annis incensus uterque
in Donaces venerem furiosa mente ruebant.
Hanc, cum vicini flores in vallibus horti
carperet et molli gremium compleret acantho
invasere simul venerisque imbutus uterque
tum primum dulci carpebant gaudia furto.
Hinc amor et pueris iam non puerilia vota
quis anni ter quinque, et mens et cura iuventae.
Sed postquam Donacen duri clausere parentes,
quod non tam tenui filo de voce sonaret
sollicitumque foret pinguis sonus, improba cervix
suffususque rubor crebro venaeque tumentes,
tam vero ardentes flammati pectoris aestus
carminibus dulci parant relevare querela;
ambo aevo cantuque pares nec dispare forma,
ambo genas leves, intonsi crinibus ambo.
Atque haec sub platano maesti solacia casus
alternant, Idas calamis et versibus Alcon:
IDAS
"Quae colitis silvas, Dryades, quaeque antra, Napaeae,
et quae marmoreo pede, Naides, uda secatis
litora purpureosque alitis per gramina flores,
dicite quo Donacen prato, qua forte sub umbra
inveniam, roseis stringentem lilia palmis?
Nam mihi iam trini perierunt ordine soles
ex quo consueto Donacen exspecto sub antro.
Interea, tamquam nostri solamen amoris
hoc foret aut nostros posset medicare furores,
nulla meae trinis tetigerunt gramina vaccae
luciferis, nullo libarunt amne liquores;
siccaque fetarum lambentes ubera matrum
stant vituli et teneris mugitibus aera complent.
Ipse ego nec iunco molli nec vimine lento
perfeci calathos cogendi lactis in usus.
Quid tibi quae nosti referam? Scis mille iuvencas
esse mihi, nosti nunquam mea mulctra vacare.
Ille ego sum, Donace, cui dulcia saepe dedisti
oscula nec medios dubitasti rumpere cantus
atque inter calamos errantia labra petisti.
Heu heu! Nulla meae tangit te cura salutis?
Pallidior buxo vilaeque simillimus erro.
Omnes ecce cibos et nostri pucula Bacchi
horreo nec placido memini concedere somno.

---

Nemesianus, ECLOGAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/nemesianus.html.
