# Eclogae 3.1.46-71

Nemesianus, Eclogae, Ecloga IIII, lines 3.1.46-3.1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nemesianus/eclogae/3.1.46

Tum Satyri, lasciva cohors, sibi pocula quisque
obvia corripiunt: quae fors dedit, arripit usus.
Cantharon hic retinet, cornu bibit alter adunco,
concavat ille manus palmasque in pocula vertit,
pronus at ille lacu bibit et crepitantibus haurit
musta labris; alius vocalia cymbala mergit
atque alius latices pressis resupinus ab uvis
excipit; at potus (saliens liquor ore resultat)
evomit inque humeros et pectora defluit umor.
Omnia ludus habet cantusque chorique licentes;
et venerem iam vina movent: raptantur amantes
concubitu Satyri fugientes iungere Nymphas;
iam iamque elapsas, hic crine, hic veste retentat.
Tum primum roseo Silenus cymbia musto
plena senex avide non aequis viribus hausit:
ex illo venas inflatus nectare dulci
hesternoque gravis semper ridetur Iaccho.
Quin etiam deus ille, deus Iove prosatus ipso,
et plantis uvas premit et de vitibus hastas
integit et lynci praebet cratera bibenti".
Haec Pan Maenalia pueros in valle docebat
sparsas donec oves campo conducere in unum
nox iubet, uberibus suadens siccare fluorem
lactis et in niveas astrictum cogere glaebas.
Nemesianus The Latin Library The Classics Page

---

Nemesianus, ECLOGAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/nemesianus.html.
