# Optice 101-2

Newton, Optice, EXPER. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/101-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/101-2

EXPER. VI. Porro, ut Colores isti nulla Refractione, sic neque ulla Reflexione, immutari potuerunt. Etenim Corpora omnia, quae essent Natura Colore albo, cinereo, rubeo, flavo, viridi, caeruleo, aut violaceo; ut Charta, Cineres, Minium, Auripigmentum, Indicum, Caeruleum montanum, Aurum, Argentum, Cuprum, Herba, Cyanus, Viola, Bullulae aquae variis Coloribus indutae, Plumae Pavoniae, Ligni Nephritici Infusio, & Similia; ea in Lumine rubeo Homogeneo posita, plane rubea videbantur; in Lumine caeruleo, plane caerulea; in Lumine viridi, plane viridia: Et in universum, quicunque color esset Homogenei Luminis, in quo hujusmodi corpora collocata essent: istum illa omnia semper exhibebant Colorem; eo solum discrimine, quod illorum alia Lumen istud fortius reflecterent, alia languidius.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
