Latin
EXPER. VI
Newton, Optice 103
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum enim Sonus, in Campana aut Chorda musica aut quovis Corpore Sonante, nihil aliud est nisi Motus quidam tremulus; &in Aere, nihil aliud nisi Motus iste a Corpore sonante propagatus; in Sensorio autem, Sensus Motus istius sub forma Soni: Sic Colores, in rebus quidem objectis nihil aliud sunt nisi dispositio qua illae hoc vel illud genus radiorum copiosius quam caeteros reflectunt; &in radiis, nihil aliud nisi dispositio qua illi hunc vel illum Motum ad Sensorium transmittunt; in Sensorio autem, Sensus Motuum istorum sub forma Colorum. PROP. III. PROB. I. Definire Refrangibilitatem diversorum generum Homogenei Luminis, Coloribus suis diversis Respondentem. Ad hoc Problema expediendum, subjectum Experimentum excogitavi. EX PER. VII. Quum Imaginis coloratae Prismate effictae Latera re-Fig. 4. ctilinea AF, G M, ut distinctis terminis finirentur effecissem, ea ratione quae in quinto Experimento primae Partis hujus Libri exposita est; reperiebantur in ea Omnes Colores Homogenei, eodem Ordine eodemque Situ inter se dispositi, ac in Imagine ex Lumine Simplicissimo composita, quam in quarta Propositione ejus primae Partis descripsimus. Etenim Circuli, qui Imaginem ex Lumine Composito PT constituunt, quique in mediis partibus Imaginis valde inter se permixti sunt; iidem in extremis partibus, ubi rectilinea ipsius latera AF &GM tangunt, non sunt commixti: Quam quidem ob causam in istis rectilineis lateribus, cum utique illa distincte definita sint, nullus novus Color Refractione generatur.